- DISPENSATIO
- DISPENSATIOLatinis quibusdam PP. Hilar. l. 12. de Trinit. Vigil. Tapsensi l. 1. c. Eutychetem, Ioh. Antiocheno, apud Facundum Hermain. l. 7. c. 5. Alios, per excellentiam dicitur, quae οἰκονομία eodem modo Graecis, Oeconomia quoque Hieronymo Ep. ad Oceanum; dispositio nempe Dei et providentia, quâ vocare Gentes ad verum sui cultum et Ecclesiam suam, per Incarnationem, Nativitatem, Mortem et Resurrectionem Christi, salvam facere decrevit. Vide quae de voce Οἰκονομία, adnotavit Henr. Vales. ad Euseb. Hist. Eccl. l. 1. c. 1. Aliter vox sumitur, apud Augustin. Ep. 8. 9. et 19. ubi disserit contra Hieronymi mterpretationem, de Petro reprehenso a Paulo, id quod non vere, sed simulatorie. et per quandam honestam dispensationem et dispensatoriam quandam hypocrisin, gestum scriptumque esse, scripsit Hieronym. ad Galat. c. 2. et Ep. ad Augustin. Item apud Leontium, ubi Dominum, se nescire diem iudicii dicentem, καἰ οἰκονομίαν, per dispensationem quandam id dixisse, a nonnullis statui, tradit l. de Sectis act. 10. expositionem nempe talem notat, e qua varia absurda et inexplicabilia mala, inevitabiliter sequi, demonstrat Augustin. d. l. Unde ad Acephalum illum, hoc vocabulo, eo sensu, utentem, inquit Diacon. Rustic. Dial. c. Aceph. Ergo idspensatio et hypocrisis nihil ab invicem disserunt, et erit idem secundum idem et bonum et malum. Vide Forbes. Instruction. Hist.-Theologic. l. XIII. c. 20. §. 35. de Dispensationibus vero Episcoporum per indulgentias severioris disciplinae, erga Lapso paenitentes, in vett. Ecclesia, eundem l. XII. c. 7. et hic passim, ubi de Excommunicatione, Lapsis, Paenitentia etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.